라틴어 문장 검색

tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 6:7)
pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 691:2)
senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 203:1)
his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 301:1)
inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 161:1)
praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 192:1)
castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 452:2)
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 572:1)
duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION